De Admirandis, Pag. 86
 
Vanini, De Admirandis

/p. 86/ IULII

CAESARIS

VANINI PHILOSOPHI

INGENIOSISSIMI

LIBER SECUNDUS.

DE AQUA ET TERRA.

DIALOGUS XV.

De aquae elemento.

Alex. –

Quaedam mihi occurrunt circa aquae

et terrae elementum dubitationes,

quas, si tibi libuerit, proponam.

I. C. – Nihil mihi iucundius

quam quotidie aliquid addiscentem

fieri senem. Alex. – Ab aqua igitur occipiam.

I. C. – Tui iuris es in proponendo. Sed quia

tua voluntas non nisi quae rationi consentanea

sunt eligit, scire maxime cuperem cur

aquae tractationem terrae elementi disputationibus

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum